Hľadaný výraz: Mt 17,10-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”. 11 At ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia. 12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”. 13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.

1

mail   print   facebook   twitter